라틴어 문장 검색

' aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena saecula educerent, homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum stare.'
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 3:2)
In quadam ad senatum missa epistula, cum requiem suam non vacuam fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus esset, haec verba inveni :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 20:1)
In qua civitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae et indulgetur velut publico bono.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:1)
propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:7)
non poteris autem horum maerori obstare, si tuo indulseris.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:3)
Ibi illum aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida visentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:7)
Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indulsit, adversus iniurias exsurgit, qui id apud nos incredibile videri potest aut supra humanae naturae mensuram ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 83:1)
sibi enim indulget et ex libidine iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 106:4)
Ideo unicis quo plus indulgetur, pupillisque quo plus licet, corruptior animus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 112:3)
Magis alteri indulsit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 180:1)
Omni arte requiem furori dabit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 224:1)
Non vides quanto aliter patres, aliter matres indulgeant ?
(세네카, De Providentia, book 1 13:1)
eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles Venturis malis servat.
(세네카, De Providentia, book 1 43:4)
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:1)
meliores acrioresque requieti surgent.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION