라틴어 문장 검색

Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro, utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 27:1)
Itaque hortatu mutuo concitati in adsensum facile ac libenter animati sunt, intuentesque omnes Praetextatum orabant ut iudicium suum primus aperiret, ceteris per ordinem quem casus sedendi fecerat secuturis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 15:2)
At tu, cum fugies, inquit, numquam post te respexeris.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 7:2)
Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
Ergo respiciens ad futura hostium contrariam fecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:1)
Unde recte Maro noster ad ea tempora respexit quibus Evander ante urbem conditam apud aram Maximam sacra celebrabat et utebatur populo utique Alcidae gratissima.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 4:2)
ecce intuetur partem septentrionis;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 12:2)
et minuta quidem atque rorantia quae inde subtraxit relinquo, unum vero locum, quem temptavit ex integro paene transcribere, volo communicare vobiscum, quia dignus est ut eum velimus altius intueri.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:2)
Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 2:2)
Respicite etiam quae genera curationis adhibeantur ebriis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:1)
Cuius opinioni repugnat quod in speculis imago adversa contemplatorem suum respicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:1)
cum debeat, siquidem a nobis orta recto meatu proficiscitur, posteram sui partem, cum discedit, ostendere, ut laeva laevam dextera dexteram respiciat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:2)
Ergo in omni horizontis orbe ipse qui intuetur centron est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:1)
et si ulterius qui intuetur accesserit seu retrorsum recesserit, similem circa orbem videbit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 16:3)
Hoc quoque intuere quod animalia quibus pulmo non est potum nesciunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION