라틴어 문장 검색

Laelius victor Carteiam revectus, auditis quae acta Gadibus erant - patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad inritum redactam qua venissent - nuntiis ad L. Marcium missis, nisi si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent, redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post dies ambo Carthaginem rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 460:1)
haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 281:1)
adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 151:1)
haec oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, ita tamen est inquit me vestra meis armis tutari, ne mea interim nudentur praesidiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 280:1)
haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos, Damocritus, praetor Aetolorum, pecunia ut fama est ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 367:1)
cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, cum ingenti adsensu nomen recitatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 322:1)
iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 430:1)
haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed mox etiam belli causae magnarumque ex eo cladium iis fuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 155:1)
cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 410:1)
sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem, dicere id ausum eum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 365:1)
Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 391:1)
in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 527:1)
adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso Zacynthus Romanis traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 374:2)
adsentiebatur his consul;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 396:1)
haec vox magno adsensu audita sustulit certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION