라틴어 문장 검색

Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:1)
vereor ne subadroganter facias si dixeris tuam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 153:4)
sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:1)
sed ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 180:5)
vos autem mihi verenti ne labar ad opinionem et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 186:1)
'ne exheredaretur veritus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 1:3)
' audio, sed qua de causa vereri debuerit nemo dicit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 21장 1:4)
vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:1)
Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:11)
vereor enim, cuicuimodi es, T. Rosci, ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non pepercerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:4)
cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:5)
sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 1:4)
quae vero efficiat et quae conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:3)
non enim vereor ne quis alienum me animum habuisse a causa nobilitatis existimet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 3:5)
neque me hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem posse innocentis, id ipsum queror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION