라틴어 문장 검색

Non ambitiosus magno aestimata proiecit insignia honoremque delatum reppulit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 204:7)
Si totam mihi ex omnibus metallis, quae cum maxime deprimimus, pecuniam proferas, si in medium proicias quidquid thensauri tegunt, avaritia iterum sub terras referente, quae male egesserat, omnem istam congeriem non putem dignam quae frontem viri boni contrahat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:1)
Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est - misceri enim ista inter se et conseri debent - , sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 35:1)
sed quoniam a toto particulam revelli placet et unam contradictionem manente lite integra solvere, faciam rem non difficilem, causam deorum agam.
(세네카, De Providentia, book 1 2:3)
" Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ?
(세네카, De Providentia, book 1 23:2)
Democritus divitias proiecit onus illas bonae mentis existimans.
(세네카, De Providentia, book 1 67:1)
utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:3)
nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 16:2)
beatus enim dici nemo potest extra veritatem proiectus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 25:3)
Proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.14)
maria proiectis molibus submouentur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.32)
Ferrum mihi a lege traditum ad uindictam pudicitiae proiciam?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.9)
Mors refugit illum victa quae in regno suo semel est nec audent fata tam vastum nefas admittere, ipsas forsitan trepida colus Clotho manu proiecit et fata Herculis timet peragere, pro diem, infandum diem!
(세네카, Hercules Oetaeus 12:1)
vel si piget manusque detrectat nefas, emitte Siculo vertice ardentes, pater, Titanas in me, qui manu Pindon ferant aut Ossa qui me monte proiecto opprimat.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:12)
proiecit atque abscidit et casus suos
(세네카, Phoenissae 198:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION