라틴어 문장 검색

Romae rus optas;
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장16)
Haec omnia argumenta sunt diaboli Talem olim Antimum, talem nuper Sofronium Roma congemuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:2)
Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
Habeat sibi Roma suos tumultos, harena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:9)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:1)
habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:32)
Quidquid de scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro, quo Paulam Romae consolati sumus, breviter explicavimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:7)
Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:3)
Angusta misericordiae Roma fuit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:23)
Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:2)
Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:15)
Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:7)
Tunc suos in unum populos Roma conspexit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:17)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION