라틴어 문장 검색

ita dimisso concilio omnis in suas civitates dilapsa est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 537:1)
in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 559:1)
Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 573:1)
et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc Chalcidem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 579:1)
haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent, bellum iniri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 5:1)
si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 6:1)
P. Cornelius eam rogationem pertulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 7:1)
hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde litteris, ut Demetriadem convenirent principes Aetolorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictum concilio venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 65:1)
legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 94:1)
nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse et omnibus qui arma ferrent exeundum ad Medionem et Thyrreum, ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur, fuere qui dicerent nihil attinere omnes tumultuose concitari, satis esse quingentorum hominum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 140:1)
ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo ut Medionios super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 145:1)
paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Aetoli concilio Hypatam coacto legatos ad Antiochum miserunt, inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 311:1)
Hypatam ut est ventum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 320:1)
tum fracta Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius condicionis essent senserunt, et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda esse quae imperentur dixit, sed ad decernenda ea concilio Aetolorum opus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 331:3)
ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 333:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION