라틴어 문장 검색

Vbi ad cibum uentum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 8:1)
quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute soluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 33:3)
saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 20:3)
Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 23:2)
si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:4)
Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:1)
In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eueniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:2)
Facile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo euasit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:4)
Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obuius intellexit [quendam] uiuere qui efferebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 15:1)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 16:1)
Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 18:2)
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 8:1)
Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obuersentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 20:1)
Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:2)
idque saepe intra septimum diem occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION