라틴어 문장 검색

ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:4)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:2)
Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:1)
Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leuiter subcruenta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 1:4)
Leuior etiam, dum recens, deiectio est, ubi et liquida aluus et saepius quam ex consuetudine fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:1)
interdum enim tormina ac febriculas excitat uiresque consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:6)
Interdum autem euenit, ut id pluribus diebus neglectum curari difficilius possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:3)
Interdum etiam sic exanimat, ut tamquam comitiali morbo prosternat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:2)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Saepe quod descendit purulentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:14)
Interdum autem aeque ulceribus ceterisque isdem obstantibus, urina tenuis est et aut nigra aut pallida aut cruenta simulque quaedam concreta prorumpunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:16)
Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:1)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)
tum gestari diu, multa frictione uti, loca, caelum, cibos saepe mutare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION