라틴어 문장 검색

excussus curru moribundus volvitur arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:12)
te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:12)
" Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arva cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:25)
Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:4)
Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:2)
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, nec genus indecores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:4)
nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:10)
Infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:1)
poscit equos atque arma simul saltuque superbus emicat in currum et manibus molitur habenas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:14)
" Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 33:9)
nos patriae fines et dulcia linquimus arva:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS2)
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvae, ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis, tu decus omne tuis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS21)
Claudite, nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.36)
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum Gallus amore peribat?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.9)
non me ulla vetabunt frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.49)

SEARCH

MENU NAVIGATION