라틴어 문장 검색

at nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo, dimidia certe parte superstes ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 225)
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest, ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 240)
fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum Caesaribus salvis barbara vincla pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 185)
id quoque si scisses, salvo fruerere sodali, consilioque forem sospes, amice, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 65)
Caesar in hoc potuit iuris habere nihil, quilibet hanc saevo vitam mihi finiat ense, me tamen extincto fama superstes erit, dumque suis victrix omnem de montibus orbem prospiciet domitum Martia Roma, legar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 724)
Primus enim constructor est Noe, qui in arca suam familiam salvam facere valet (cfr Heb 11,7).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:3)
quid turba superstes inepta clangens ululamina miscet?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti27)
cur Cremerae in campis cornice vel oscine parra nemo deum monuit perituros Marte sinistro tercentum Fabios vix stirpe superstite in uno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2201)
tum quia non totum spes salva interficit ignem, nam resides quandoque faces adolere licebit festaque decrepitis obtendere flammea canis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2371)
Excidio templi veteris stat pinna superstes;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Pinna Templi1)
linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit, ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia, confitens ardere sese;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.52)
sola tu morti propriae superstes vivis in orbe.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.26)
"Deus superstes solus et iusti simul cum sempiternis permanebunt angelis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1211)
"temptemus igitur ante partem quampiam truncare ferro corporis superstitis, ne morte simpla criminosus multiplex cadat vel una perfidus caede oppetat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1371)
manere salvam vocis harmoniam probe non posse, inani concavo verba exprimi, quae concrepare ligula moderatrix facit, esto ut resultet spiritus vacuo specu, echo sed extat inde, non oratio.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1410)

SEARCH

MENU NAVIGATION