라틴어 문장 검색

Oculorum vitia plerumque melle sanantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 7:1)
Nam laeditur etiam levissimo contactu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:2)
Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Recens tussis celeriter sanatur, pinsita lente et a valvulis separata minuteque molita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:2)
Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur, involuta lanis oleo atque vino insuccatis, et mox circumdatis ferulis conligata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 18:3)
Isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 7:2)
Tabulatis insistere dormientem avem non expedit, ne suo laedatur stercore;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 7:1)
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:1)
Itaque veris principio si medicatos cibos praebeas, iisdem remediis et provideripotest, ne tali peste vexentur, et cum iam laborant, sanari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 3:1)
nam culpam inter viros ac feminas vulgatam gravi nomine laesarum religionum ac violatae maiestatis appellando clementiam maiorum suasque ipse leges egrediebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 24장4)
audita haec raram occulti pectoris vocem elicuere, correptamque Graeco versu admonuit non ideo laedi quia non regnaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장8)
si a laesis validius ageretur, arma inferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장5)
quid enim aliud laeso patrono concessum quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장5)
causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cuiusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 41장 1:2)
proprium humani ingenii est odisse quem laeseris:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION