라틴어 문장 검색

gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et praesidium Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 90:1)
non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentes quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 351:1)
id multo quam de navali victoria laetius fuit, utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in adventum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 377:1)
in eo maximam spem habebat, praeterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate regis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 386:2)
iis querentibus inopiam colonorum, aliis belli casibus aliis morbo absumptis, quosdam taedio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus uti C. Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet quae in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praetor triumviros crearet ad eos colonos deducendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 538:1)
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 167:1)
Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam gentem, per quam ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 186:1)
extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 217:2)
nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 242:1)
nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 9:1)
introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 644:1)
socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines Macedones populati sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 266:1)
siccitate et inopia frugum insignis annus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 340:3)
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)
dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut, ut viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 535:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION