라틴어 문장 검색

"Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:21)
O dolor atque decus magnum rediture parenti haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 21:45)
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:4)
Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:12)
Non haec Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 2:6)
"Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo velles te credere Marti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:8)
Sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:7)
ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:6)
Miseri te siqua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor), Dauni miserere senectae et me seu corpus spoliatum lumine mavis redde meis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:8)
at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.16)
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, magna virum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:14)
Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante inpia quam caesis gens est epulata iuvencis, aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:7)
Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis multa querens atque hac adfatus voce parentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:3)
Mercuri facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, te canam, magni Iovis et deorum nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum, quidquid placuit, iocoso condere furto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 101)
quid prius dicam solitis parentis laudibus, qui res hominum ac deorum, qui mare ac terras variisque mundum temperat horis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 125)

SEARCH

MENU NAVIGATION