라틴어 문장 검색

seu me tranquilla senectus exspectat seu mors atris circumvolat alis, dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, quisquis erit vitae scribam color.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:8)
plerumque recoctus scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem captatorque dabit risus Nasica Corano.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.33)
' 'de re communi scribae magna atque nova te orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.23)
ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non debuit sententiam dicere orator?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 351:2)
praeterita laudamus aut vituperamus, de futuris deliberamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 54:3)
ex dubiis partim nobis ipsis ad electionem sunt libera, de his deliberatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 55:3)
nam quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 77:2)
utra sit autem harum via utilior, cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse audientibus, quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si quid supra spem aut exspectationem, praecipue quod aliena potius causa quam sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 204:1)
quare in suadendo et dissuadendo tria primum spectanda erunt, quid sit de quo , qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 232:2)
rem, de qua deliberatur, aut certum est posse fieri aut incertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 233:1)
propter ipsam deliberant Patres conscripti, an stipendium militi constituant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 235:3)
causae aut faciendi, ut deliberant patres conscripti, an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 236:2)
aut non faciendi, ut deliberat C. Caesar, an perseveret in Germaniam ire, cum milites passim testamenta facerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 236:3)
nam et illic causa deliberandi est, quod bellum Galli minitentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 237:2)
et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 238:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION