라틴어 문장 검색

id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris traderem, ita meas opiniones coniectando rem vetustate obrutam non interponam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 195:1)
id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque prospera pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 453:1)
horum aedilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus spectavit praebuitque sermones, sicut omnis novitas solet, aliis tandem, quod multo ante debuerit, tributum existimantibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi, quicquid maiestati patrum adiectum esset, interpretantibus et omnia discrimina talia, quibus ordines discernerentur, et concordiae et libertatis aequae minuendae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 610:1)
ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse apparet, quod et castra capta sunt et Boi post eam pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 432:1)
erant qui fama id maius bellum quam difficultate rei fuisse interpretarentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 702:2)
ceterum responsum ita perplexum fuit ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 391:3)
id prout cuiusque ingenium erat interpretabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 635:2)
in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 703:2)
nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 714:1)
medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 476:2)
ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro tribuitur ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 597:1)
Octavius praetor - nam et ipse aderat - interpretata sermone Graeco referebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 344:3)
haec de Prusia nostri scriptores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 555:1)
Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost, ne nucifrangibula excussit ex malis meis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 231)
sed cum dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quae corrumpit filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1122)

SEARCH

MENU NAVIGATION