라틴어 문장 검색

Sed securus de illo sum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:2)
Fabianus non erat neglegens in oratione, sed securus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:1)
Qui hoc modo se aptavit, cui vita sua cotidie fuit tota, securus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 10:2)
Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 4:2)
nemo potuit terribilis esse secure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 4:13)
Tutum aliqua res in mala conscientia praestat, nulla securum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 8:1)
incipiet sapere securior et extra metum positus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:2)
dicebas securum fore, etiam si circa me flagrarent incendia, etiam si subitus turbo toto navem meam mari raperet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 18:5)
Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:3)
Magnus ille remissius loquitur et securius;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 2:1)
Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 18:4)
Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 33:7)
Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:1)
Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 4:1)
sollicitum est, quod potest esse securum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION