라틴어 문장 검색

praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
"exsurge, martyr inclyte, exsurge securus tui, exsurge et almis coetibus noster sodalis addere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.87)
haec ipsa virtus iusserat rubrum salum dehiscere, patente dum fundo aridum secura plebs iter terit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.139)
"quousque tandem summus hic nobis magus inludet,"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1366)
"spectatrix libera nostri, excipe mortiferum securo pectore ferrum, nec doleas, quia turpe tibi gemuisse dolorem."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 129)
Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:9)
Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:12)
"Animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam securos latices et longa oblivia potant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:5)
Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:12)
Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:10)
at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis - speluncae vivique lacus et frigida Tempe mugitusque boum mollesque sub arbore somni - non absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:4)
Ipsi in defossis specubus secura sub alta otia agunt terra congestaque robora totasque advolvere focis ulmos ignique dedere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:11)
Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae, quid Tiridaten terreat, unice securus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 261)
gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc securus cadat an recto stet fabula talo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 162)
ille ferat pretium poenae securus, opinor, prudens emisti vitiosum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION