라틴어 문장 검색

captam olim a Gallis urbem, sed integra Iovis sede mansisse imperium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장6)
neque alium finem belli rebantur quam si promisca ea sedes omnibus Germanis foret aut disiecta Vbios quoque dispersisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장6)
si qui ex Italia aut provinciis alienigenae in finibus nostris fuerant, eos bellum absumpsit vel in suas quisque sedis refugerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장4)
quam, si cuncta provenissent, sedem imperio legerent?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장7)
stare in confinio Germaniae integram sedem spoliis exercituum et ducum caedibus ovantem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장6)
eadem semper causa Germanis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia et mutandae sedis amor, ut relictis paludibus et solitudinibus suis fecundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장8)
Altior inde Vespasiano cupido adeundi sacram sedem ut super rebus imperii consuleret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장1)
laetum id regno magnamque et inclutam sedem fore quae excepisset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장3)
alii auctorem eundem Ptolemaeum, sedem, ex qua transierit, Memphim perhibent, inclutam olim et veteris Aegypti columen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장16)
plerique Aethiopum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장6)
inde vulgatum nulla intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장3)
ac si transferre sedis cogerentur, maior vitae metus quam mortis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장11)
sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo nomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:5)
'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae iecero.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 2:2)
Raetico atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus adsignatis conlocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION