라틴어 문장 검색

negare volgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri voces postulantium ut castra ex Volsco agro moveantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 652:1)
similem annum priori habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 691:2)
iam aderat iudicio dies apparebatque volgo homines in damnatione Caesonis libertatem agi credere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 138:1)
dant tamen arma, non volgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:4)
loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:2)
iam ad consulatum volgi turbatores accingi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 15:2)
et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 15:5)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
volgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum quibus de imperio certetur nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 401:1)
excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:1)
turbatores volgi erant Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 516:1)
haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum insimulabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 607:1)
his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est, neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos mercatores volgo receptando proditis repente portarum custodibus oppressum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 90:2)
haec, per se gravia, indigniora ut viderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo conficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION