라틴어 문장 검색

iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 63:2)
fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 175:1)
Romanus, cunctis undique increpantibus Aetolos, responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos videret ut sedandi potius quam irritandi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 275:1)
ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 99:1)
ibi castra metatus latius quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes cum accendisset, speciem, quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi Romanum exercitum cum rege Philippo esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 126:2)
ibi statua regis Antiochi posita in templo Minervae Itoniae iram accendit, permissumque militi est ut circumiectum templo agrum popularetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 247:1)
illa etiam res accendit quod eo ipso tempore quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiae atque Athamaniae bellum inferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 563:1)
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:2)
nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec quo ruant caeco impetu habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 264:1)
et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 399:2)
his sedata in praesentia regis ira in Romanos est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 255:1)
et cum fremitus post vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 297:1)
hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 469:1)
haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 480:2)
in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION