라틴어 문장 검색

Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 3:2)
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:4)
Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 49:1)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
Potest hoc accidere, non quia montis altitudo descendit, sed quia ignis evanuit et minus vehemens ac largus effertur, ob eandem causam fumo quoque per diem segniore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:2)
Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 1:1)
et scio hunc tutiorem esse, scio audacius sibi de futuro promittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 4:2)
quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 26:6)
Quare alias sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset quam audiendum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 1:1)
Cum adsuevit animus fastidire, quae ex more sunt, et illi pro sordidis solita sunt, etiam in oratione, quod novum est, quaerit et modo antiqua verba atque exsoleta revocat ac profert, modo fingit et ignota ac deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro cultu habetur audax translatio ac frequens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 10:1)
Quid, segnis anime, tuta consilia expetis?
(세네카, 아가멤논 3:1)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
victor ferarum colla sublimis iacet ignobili sub dente Marmaricus leo, morsus cruentos passus audacis leae.
(세네카, 아가멤논 13:17)
Hostis parentis, impium atque audax caput, quo more coetus publicos virgo petis?
(세네카, 아가멤논 17:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION