라틴어 문장 검색

quoniam ipse est plenitudo divinitatis, et ipsi est gloria, decus, perpetuitas a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum, Amen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:25)
Qui ergo Dei erat generatus promissione, qui ad sacrificium probandae pietatis electus, qui unius uxoris, hoc est, solius sapientiae societate contentus superni illius generis quod est unum sibique semper conveniens, non plebeiae vilitatis imitator astruendus fuit Scripturae divinae testimonio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:9)
Sed ille ut pote electus ad Evangelii praedicationem, recte sibi ostium verbi optabat aperiri;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 5:6)
deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
laudans eo quod id potissimum decori convenerit, ut ductus quosdam vel exitus cuniculorum nostrorum a tergo averteret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:8)
Quid autem deformius, quam semper ventri studere, qui cum repletur, vacuandus est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:9)
Non semper justum esse apud Deum qui justus sit apud homines.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 1:3)
et similis illius primi, quia facta est ad similitudinem illius qui est semper, a quo profluunt, et moventur quae sunt in omni genere virtutes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:17)
ista obscurior, tamquam domesticis clausa parietibus et nocti proxima, secundo orta loco, et creationis suae formata jam costae viri debens gratiam, superiori quoque potioris obnoxia privilegio, et pariendi usu materialibus comparanda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 3:12)
Unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae succo mens inebriata pinguescat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:14)
Ad hanc recipiendam semper justum esse paratum ostendit Noe;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:2)
nisi ut advertas quod bonum sapientis, optimumque propositum semper sibi etiam alios adjungere studet, errantes emendare, corrigere vagantes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:2)
Et vindicavit semel ad exemplum timoris, pepercit in reliquum, ne dominaretur semper amaritudo peccati;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:11)
Ergo semper in eadem recursurum dum in hoc mundo est, genus memorat humanum, ut cum incipit annus, finiatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:5)
sed in alia recurrat opera, et semper incrementa virtutis exerceat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION