라틴어 문장 검색

Ante senectutem curavi, ut bene viverem, in senectute, ut bene moriar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:3)
Et eciam Tullius De Senectute dixit, "Libidinosa intemperans adolescentiaeffetum corpus tradit senectuti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 52:2)
mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnis absterserit senectutis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:3)
resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum, ut reficiantur vires, non opprimantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 46:7)
nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:6)
Mores predictosergo in senectute tua servare debes, secundum Tullium qui ait, "Luxuriain omni etate turpis est, in senectute vero fedissima."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:12)
nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere, hoc enim onere, quod mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:4)
senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:1)
Et Tullius De Senectute ait, "Nonviribus, non velocitatibus aut celeritate corporum res magne geruntur,sed consilio, auctoritate et scientia, quibus non modo orbari, sed eciamaugeri senectus solet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:21)
sed ut in Catone maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:3)
sed cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum hebetauerit, neruoram firmitatem fatigauerit, inter ea quae retinui memoria est res ex omnibus animi partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam senectus incurrit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION