라틴어 문장 검색

Commodissimum est tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto uomere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 20:4)
nam non sentit, quoniam ea caro mortua est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:7)
Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 5:4)
Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 11:4)
interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus mouetur, sed cum siti uigiliaque sentiuntur intus aliquae punctiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:4)
si umor albidus, sanari non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:4)
Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die uini adsumere, cibi minus etiam quam pridie.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 23:1)
- Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:1)
Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 7:7)
Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:2)
Quaedam etiam nigrities est, quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad uesicam tendit, neque succurri postea potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:3)
misericors sic, ut sanari uelit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus uel magis quam res desiderat properet, uel minus quam necesse est secet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 4:5)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 47:1)
testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:6)
nam uel quae sanari non possunt, uel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas uenero.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION