라틴어 문장 검색

His ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris, atque satas alio vidi traducere messis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS75)
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva inventrix, uncique puer monstrator aratri, et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, quique novas alitis non ullo semine fruges, quique satis largum caelo demittitis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:7)
aut ibi flava seres mutato sidere farra, unde prius laetum siliqua quassante legumen aut tenuis fetus viciae tristisque lupini sustuleris fragilis calamos silvamque sonantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:2)
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:5)
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:9)
et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, rursus in obliquum verso perrumpit aratro, exercetque frequens tellurem atque imperat arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:10)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
Ante Iovem nulli subigebant arva coloni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:3)
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:15)
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, quis sine nec potuere seri nec surgere messes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 5:1)
Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:7)
Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:2)
Si vero viciamque seres vilemque phaselum nec Pelusiacae curam aspernabere lentis, haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:9)
Hinc tempestates dubio praediscere caelo possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, et quando infidum remis inpellere marmor conveniat, quando armatas deducere classis, aut tempestivam silvis evertere pinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:12)
pallidus Orcus Eumenidesque satae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION