라틴어 문장 검색

Sed primo quidem anno, quo sunt posita, frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuvanda sunt, ut robur accipiant, nec plus quam uni materiae serviant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 2:1)
Itaque pingui terra singulis bracchiis licebit bina iniungere flagella, nec tamen numerosius onerare, quam ut una vitis octo serviat palmitibus, nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 21장 2:4)
nam dum serviunt decori, quo sit brevior custos et similis pollici, iuxta articulum sarmentum reddunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:7)
Arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito, ne quid sit, quo possit succus avocari,aut ne cui magis quam insito serviat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 11:3)
Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:2)
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 1:1)
serviendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim premant quandoque distrahant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장10)
Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris velut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장1)
Non omiserim praesagium Tiberii de Servio Galba tum consule;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장4)
omnia liberto oboediebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 35장2)
versa ex eo civitas et cuncta feminae oboediebant, non per lasciviam, ut Messalina, rebus Romanis inludenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장5)
Claudio quintum Servio Cornelio Orfito consulibus virilis toga Neroni maturata quo capessendae rei publicae habilis videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장2)
viverent viri et servirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장9)
mirabanturque quod dux et exercitus tanti belli confector servitiis oboedirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장4)
iamque aderat, copiis ita divisis ut quarta et duodecima legiones addita quinta, quae recens e Moesis excita erat, simul Pontica et Galatarum Cappadocumque auxilia Paeto oboedirent, tertia et sexta et decima legiones priorque Syriae miles apud Corbulonem manerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION