라틴어 문장 검색

iamque apud proximos, iam longius clarescere, cum potentiam eius suspectantes qui factionibus floruerant discedunt ad con- terminos populos ac testificantur adimi veterem Germaniae libertatem et Romanas opes insurgere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장7)
cuius si filius hostili in solo adultus in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio servitio cultu, omnibus externis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장10)
et magno inter barbaros proelio victor rex, dein secunda fortuna ad superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobardorum opibus refectus per laeta per adversa res Cheruscas adflictabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장7)
iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장17)
is veniam in praeteritum petens quod ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae paratus reposceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장3)
suam quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장3)
adductum et quasi virile servitium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장6)
sed capta in transitu urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장2)
At Mithridates Bosporanus amissis opibus vagus, postquam Didium ducem Romanum roburque exercitus abisse cognoverat, relictos in novo regno Cotyn iuventa rudem et paucas cohortium cum Iulio Aquila equite Romano, spretis utrisque concire nationes, inlicere perfugas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장1)
servitii decem milia offerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장2)
ita quinquagies sestertium ex opibus immensis exuli relictum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 22장4)
aucta laetitia quod quosdam e clade Variana quadragesimum post annum servitio exemerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장6)
regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장5)
unde fama eius evecta insulas et proximas provincias pervagata per Italiam quoque celebrabatur, avebantque visere, quis ille tot per annos opes nostras sprevisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장2)
habui equos viros, arma opes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION