라틴어 문장 검색

multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 1:2)
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:1)
dextrae se parvus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:22)
nec talia passus Ulixes, oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:11)
Tum pater Aeneas procedere longius iras et saevire animis Entellum haud passus acerbis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:1)
ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:15)
Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur passibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:4)
Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat eventus belli varios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:7)
Sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:5)
Ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 20:8)
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:5)
semper pastorum ille audit amores, Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS11)
Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda nec torpere gravi passus sua regna veterno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:2)
Exactis gravidae cum mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:2)
Cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas, vix defessa senem passus componere membra cum clamore ruit magno manicisque iacentem occupat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION