라틴어 문장 검색

transtulit crimen Cassius Severus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 187:1)
elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, numquid ergo illuc accedo?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 188:1)
his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 211:3)
quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 222:3)
Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator non semper, nam et decipi potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:2)
is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:3)
id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:1)
proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 230:1)
nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, spectatur quid voluerit scriptor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 265:2)
hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 271:1)
unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 5:1)
sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 6:3)
ut ille, qui in actione herbas, se solo intelligente, dicebat, nisi irridens hanc vanitatem Cassius Severus spartum dicere eum velle indicasset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 41:3)
Neque hoc eo pertinet, ut in his nullus sit ornatus, sed uti pressior et severior et minus confessus, praecipue materiae accommodatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 77:3)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION