라틴어 문장 검색

Habet avunculum C. Septicium, quo nihil verius nihil simplicius nihil candidius nihil fidelius novi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 4:2)
Inde dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam venustos facit, non illepidum ferebatur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 3:2)
Verum haesitanti mihi, omnia quae iam composui vobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem, simplicius et amicius visum est omnia, praecipue cum affirmetis intra vos futura, donec placeat emittere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 4:1)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Multa tenuiter multa sublimiter, multa venuste multa tenere, multa dulciter multa cum bile.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 1:3)
quo simplicius tibi confitebor, qua indulgentia meos tractem.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 1:2)
Scripsit mimiambos tenuiter argute venuste, atque in hoc genere eloquentissime;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 4:1)
sed hoc simplicius et amantius.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:2)
Donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 107)
Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni, Pellebatque sitim simplicis umor aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 618)
simplex minimique laboris, cum iacet in dextrum semisupina latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 163:3)
simplex nobilitas, perfida tela cave!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권144)
spargitur et caeso communis Terminus agno nec queritur, lactans cum sibi porca datur, conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex et cantant laudes, Termine sancte, tuas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권409)
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:3)
At non intonsum simplex Damasichthona vulnus adficit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION