라틴어 문장 검색

siste, Camena, modos tenues, portumque petenti iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo, at tamen, o princeps, quae nunc tibi classis et arma tractentur, quam magna geras quam tempore parvo, si mea vota deus produxerit, ordine recto aut genero bis mox aut te ter consule dicam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 259)
cuspis trabe surgit eburna, ebria caede virum, propter Bellona tropaeum exstruit et quercum captivo pondere curvat, consurgit solium saxis quae caesa rubenti Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo nativa exustas adflavit purpura rupes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 15)
"ad culmina mundi hic fatum fert, ambo animum, consurge simulque aggredere ignaros, neutrum mactare valebis, si iubeas utrumque mori;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 111)
et quia non potui temeraria sistere verba, hoc rogo, ne dubites lecta dicare rogo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Priscum Valerianum virum praefectorium 11)
"consurge, sophorum egregium Polemi decus, ac nunc Stoica tandem pone supercilia et Cynicos imitatus amantes incipies iterum parvum mihi ferre Platona."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium65)
qui visum caecis, gressum quoque reddere claudis, auditum surdis, mutis laxare loquelam suetus ad hoc etiam venisti, ut mortua membra lecto, sandapila, tumulo consurgere possint;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum11)
Vt sese iunxere chori, consurgit uterque fratris in amplexus, sed paulo segnior Euan, dum pudet instabiles, si surgat, prodere plantas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem45)
consurgunt partes legatique proponunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:2)
siquidem prudentibus cordacitus insitum est vitare fortuita, sicut itidem absurdum, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad infamanda casuum incerta convertere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:3)
igitur huc nostris antecedentibus, cum tui causa sub-stitissemus, quo puer ocius vel e capite vici remit- teretur, iam duae secundae facile processerant, iam sol adultus roscidae noctis umorem radio crescente sorbuerat:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 3:1)
si militarem dixero forte personam, protinus in haec verba consurgitur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 14:1)
ut tabernaculi foederis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes oblaticii symbolam coacervavit impendii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:4)
capti hospitis genua complector iumenta sisto, frena ligo sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio produco, lectito excerpo maxima ex magnis capita defrustans.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:2)
diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:2)
Nos tamen rectam comite arte proram, nil tumescentes veriti procellas, sistimus portu, geminae potiti fronde coronae, Quam mihi indulsit populus Quirini, blattifer vel quam tribuit senatus, quam peritorum dedit ordo consors iudiciorum, Cum meis poni statuam perennem Nerva Traianus titulis videret, inter auctores utriusque fixam bybliothecae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION