라틴어 문장 검색

Mage fidus heres nascitur quam scribitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 323)
Quod ubi fidissimus quidam amicus illius animaduertit, intrauit cubiculum, quo dormire disponebat, erat enim prima hora noctis, et euocatum foras, quid erga eum agere rex promisisset, edocuit, et insuper adiecit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 1:10)
diuertitque ipse cum uno tantum milite sibi fidissimo, nomine Tondheri, celandus in domum comitis Hunualdi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:6)
Cumque finitis lacrimis, precibus, et uotis domum rediret, inuenit sodalem dormientem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:7)
Et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, et ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:9)
ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:4)
Pauper erit praesto semper, te pauper adibit Primus et in tenero fixus erit latere, Pauper in angusto fidus comes agmine turbae Subicietque manus efficietque viam, Pauper ad occultos furtim deducet amicos Vinclaque de niveo detrahet ipse pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 533)
At, quae fida fuit nulli, post victa senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis Tractaque de niveo vellere ducta putat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 645)
auguror, uxoris fidos optabis amores:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 29)
"A crudele genus nec fidum femina nomen!"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 425)
accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 125:1)
erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 27:1)
Romanis pax fida cum Porsinna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 167:2)
sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed immensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 546:1)
coloniam fidam, propinquam infamem fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 119:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION