라틴어 문장 검색

'lenis' autem ideo quia superius ait vix prima inceperat aestas, et lenes venti per aestatem sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 705)
quando quidem videt quod in fructus suos semper terra revocetur, qui diversi aut vere et aestate, ut in partibus Orientis, aut aestate autumnoque nascantur, ut in partibus Occidentis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:10)
nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 5:1)
Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:3)
pulsam hiemem sol a. e. s. t. secundum physicos, qui dicunt quo tempore hic hiems est aestatem esse sub terris, et versa vice cum hic aestas, illic hiemem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 511)
In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장56)
prima aestas aut vernum tempus dicit, aut prima aestatis, quia est et adulta et praeceps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 85)
solstitia hiberna et non solum sol- stitia, id est solstitiorum sola tempora, sed omnes hiemes serenas optandas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10029)
per aestatem enim venti frequenter optantur et quasi contingere videntur ex voto, quia difficuli aestate validiores sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4052)
inflectens autem sol cursum tum ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est alterum aestati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:9)
'umida solstitia atque hiemes orate serenas agricolae' non quod umida esse debeant, sed 'umida solstitia' epitheton hiemis est, et modo hoc dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10024)
videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1008)
In his locis, quae nos incolimus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium, ut, si iam concedamus aliquid vim caelestem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore, posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 137:2)
in his locis quae nos incolimus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 137:2)
nec enim ad tempora aestatis vel hiemis referre possumus, quod ait 'bis solem, bis frigora', quia non sunt in Italia in uno anno duae aestates et duae hiemes, sicut geometrae dicunt esse in quadam parte Indiae, in insula Tapro- bane.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 483)

SEARCH

MENU NAVIGATION