라틴어 문장 검색

simul ut, si extis eadem quae in somnio visa fuerant portenderentur, alter uter consulum fata impleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 72:2)
haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 14:1)
nec fas fuit alium rerum exitum esse quam ut illi velut somnio laetiore quam quod mentes eorum capere possent nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem quae impedierat fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur quae neminem praeter sponsorem obligaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 134:2)
haec nequiquam velut vaticinatus Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 390:2)
transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 231:1)
viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:1)
somnium narrat tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2195)
Mane sis, dum huic conicio somnium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 24)
Age tu interea huic somnium narra, meliorem quam ego sum suppono tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 212)
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 7109)
Demipho Miris modis di ludos faciunt hominibus mirisque exemplis somnia in somnis danunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 11)
hoc quam ad rem credam pertinere somnium, nequeo invenire;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 114)
Ecastor ergo mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 470)
Palaestrionis somnium narratur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 479)
eu hercle praesens somnium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 487)

SEARCH

MENU NAVIGATION