라틴어 문장 검색

Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:8)
tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti caede virorum semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:8)
Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, convertere animos acris oculosque tulere cuncti ad reginam Volsci.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:4)
Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:5)
Tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquunt, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:20)
sonitum dat stridula cornus et auras certa secat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 13:8)
ante volant sonitumque ferunt ad litora venti:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:9)
Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 21:7)
Dat gemitum tellus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:6)
gemitu nemus omne remugit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:12)
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, "Equidem merui nec deprecor," inquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:6)
Ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:16)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
inplentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:7)
Armorum sonitum toto Germania caelo audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION