라틴어 문장 검색

Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:19)
Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:10)
Sortem sedis amoenae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 14:1)
Heu grauem sortem, quotiens iniquus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 16:1)
Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:9)
Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:7)
Qui cum saepe bonis iucunda, malis aspera contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi causa deprehenditur, quid est quod a fortuitis casibus differre uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:9)
In hac enim de prouidentiae simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac praedestinatione diuina, de arbitrii libertate quaeri solet, quae quanti oneris sint ipse perpendis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 1:6)
Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:4)
quodsi hoc fieri nequit, ne casum quidem huius modi esse possibile est qualem paulo ante definiuimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:7)
Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:8)
— Quotiens, ait, aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit casus uocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:12)
nam proprias causas habet, quarum inprouisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:14)
Licet igitur definire casum esse inopinatum ex confluentibus causis in his quae ob aliquid geruntur euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:18)
Quos tamen ipsa uagos terrae decliuia casus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION