라틴어 문장 검색

at vos, deductae quibus est pellacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem convertite nostrae, et facite illa meo palleat ore magis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 110)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas mutatum domina cogis abire mea?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 41)
Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero (sint modo fata tuis mollia carminibus), nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, atque aliquid duram quaerimus in dominam;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 71)
possum ego diversos iterum coniungere amantes, et dominae tardas possum aperire fores;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 107)
nec possum infamis dominae defendere voces, nobilis obscenis tradita carminibus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 162)
'ianua vel domina penitus crudelior ipsa, quid mihi tam duris clausa taces foribus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 166)
o utinam traiecta cava mea vocula rima percussas dominae vertat in auriculas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1610)
sic ego nunc dominae vitiis et semper amantis fletibus alterna differor invidia.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1619)
nonne fuit levius dominae pervincere mores (quamvis dura, tamen rara puella fuit), quam sic ignotis circumdata litora silvis cernere et optatos quaerere Tyndaridas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1711)
nec me tam facies, quamvis sit candida, cepit (lilia non domina sint magis alba mea;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 36)
si quis vult fama tabulas anteire vetustas, hic dominam exemplo ponat in arte meam:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 323)
Multa prius dominae delicta queraris oportet, saepe roges aliquid, saepe repulsus eas, et saepe immeritos corrumpas dentibus unguis, et crepitum dubio suscitet ira pede!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 41)
at tu per dominae Iunonis dulcia iura parce tuis animis, vita, nocere tibi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 513)
nec domina ulla meo ponet vestigia lecto:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 926)

SEARCH

MENU NAVIGATION