라틴어 문장 검색

missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit, atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:15)
Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:1)
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:7)
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:1)
quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:3)
Illic frena iacent, illic temone revulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum, sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:5)
Utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta indevitato traiecit pectora telo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:5)
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus implet, inspiratque nocens virus, piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:3)
Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 12:3)
nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos conligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 21:4)
Quae quamquam comitum turba est stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit, et ut vellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem perfudit, spargensque comas ultricibus undis addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:1)
" Nec plura minata dat sparso capiti vivacis cornua cervi, dat spatium collo summasque cacuminat aures, cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et velat maculoso vellere corpus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 23:3)
quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine silvas foedabis matremque tuam matrisque sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:5)
at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:4)
quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION