라틴어 문장 검색

Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum.
(불가타 성경, 호세아서, 10장13)
" Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper ".
(불가타 성경, 호세아서, 12장7)
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
(불가타 성경, 아모스서, 6장1)
Nolite credere amico, nolite confidere in proximo; ab ea, quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui;
(불가타 성경, 미카서, 7장5)
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se
(불가타 성경, 나훔서, 1장7)
Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus; conflatile et oraculum mendax, quia speravit in figmento fictor eius, ut faceret simulacra muta?
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장18)
Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장2)
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ". Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장12)
Et ita cogitate per generationem et generationem, quia omnes, qui sperant in eum, non infirmabuntur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장61)
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: " Ecce Ionathas et, qui cum eo sunt, in silentio habitant confidentes; nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장58)
Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장71)
Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장77)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
et fortiter ait: " E caelo ista possideo et propter illius leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero ",
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장11)
Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION