라틴어 문장 검색

His decet auditis, ut micius ire uelitis Hac ope uirtutis, spes est ubi nulla salutis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:25)
Quam traxisse moras longae regionis ad (h)oras Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens, Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram, Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam, Idque referre monet, si cor sibi simia donet, Arte salutari sic se cito posse iuuari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:5)
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat, Nullaque spes uitae regione sub hac fit utrique.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:9)
Victus ad extremum maciae segnisque per euum Scorpio, capturae spe deficiente future, Cogitat, ut saltem uiuat per quamlibet artem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:7)
Tale quod exemplum tibi, corue, sit ut documentum, Quo punire modo ualeas tua pignora, prodo:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:21)
Verba quidem mellis sunt plena, sed intima fellis, In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:24)
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti, Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum, Pro benefactorum uice simia preteritorum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:8)
Quod uir ut hic dignus sumpsit memorabile pignus, Indicat huic fabro, puteo quem traxit ab atro, Namque ferebatur, catus inde quod hic habe[b]atur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:10)
PRINCIPIS ignari nimium camelus auari Ferre uerebatur sibi ius graue, qui dominatur, Spe breuiore boni cupiens seruire leoni Inferioris heri quam comptus honore uideri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:1)
Ad quem captandum leo se pro tempore blandum Finxit, ut est moris, ubi spes rudis extat amoris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:4)
Credulus huic fraudi reputat sibi quod fore laudi, In spem regnandi ductus tam crimine grandi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:18)
Qua moniti doni spe circumquaque coloni, Talia uisuri, gaudent decedere ruri, Fustibus et tignis raptis, ticionibus ignis, Vltio predonis foret illius ut regionis, Tempore cum nacto ualeant illudere capto.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:10)
Taliter obliti sibi hosti uelle reniti, Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXV. De ueruecibus et coco regis 26:5)
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus, Illa pererrando, solito deserta meando, Cum sibi iam fessae uitae spem credat abesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVIII. De uulpe et gatto 29:16)
"Pene tuis uictus cum sim calcaribus ictus Speque simus predae delusi, iam michi cede, Descendensque cito, me uicto turpiter, ito".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION