라틴어 문장 검색

haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 597:1)
pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:2)
cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 335:2)
vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat sive senatus consulto accitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 351:1)
sua sponte inter invitos tergiversantesque segnis pugna clamore incerto atque impari coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 513:2)
haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 580:1)
itaque quoniam discerni placet quid publico consilio quid sua sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum, in quo cum caveretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis - necdum enim erant socii vestri - cautum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 173:1)
tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 185:2)
in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 660:1)
sortes adtenuatas unamque sua sponte excidisse ita scriptam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 12:1)
sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 467:1)
Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque non addixissent, nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 518:1)
hastam Martis Praeneste sua sponte promotam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 135:2)
quid enim sua sponte Hieronymum, puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 320:1)
nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri quantum audeatis duce vestro auctore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 561:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION