라틴어 문장 검색

ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas, quibus imposituri statuas regis Persei fuerant, suis statuis victor destinavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 324:1)
In hac legatione usus est rex opera Edwardi Poyningi equitis aurati et Guilielmi Warhami, equitis item aurati et iuris canonici doctoris.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:8)
Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae vocantur carissimi fuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 2:1)
unde controversia illa, testamento quidam iussit poni statuam auream hastam . quaeritur, statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 255:3)
addidit Hispo statuam Marcelli altius quam Caesarum sitam, et alia in statua amputato capite Augusti effigiem Tiberii inditam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장6)
Aegidius Daubeneius eques auratus factus est baro Danbeneius, et Robertus Willoughbeius eques itidem auratus baro Brookus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:9)
nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate disiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra Portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 712:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum divus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima et honestissimo exemplo omnes cives ad munificentiam esset cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longinquis agris per plures successiones traditas mihi quales acceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre adiecta sua statua.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81)
statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:2)
Tamquam in statua, quia de hac loqui coepimus, id ex quo aes est, id a quo artifex est, id in quo forma est, quae aptatur illi, id ad quod exemplar est, quod imitatur is, qui facit, id propter quod facientis propositum est, id quod ex istis est, ipsa statua est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION