라틴어 문장 검색

quamquam ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico scriberet, quid ageret, inprimis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 1:1)
hoc quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere usum benivolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit [incidere] necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 20장 5:1)
absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam inuidiam et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 1:2)
Praetor creatus, detecta coniuratione Catilinae senatuque uniuerso in socios facinoris ultimam statuente poenam, solus municipatim diuidendos custodiendosque publicatis bonis censuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 1:1)
uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque peractis Rauennae substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a senatu constitutum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 1:1)
postea solidam columnam prope uiginti pedum lapidis Numidici in foro statuit inscripsitque parenti patriae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 85장 1:2)
nihil conuenientius ducens quam necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:2)
Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam satis poenarum exactum esset, hunc e diuerso professum, ita modum se proscribendi statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 2:1)
et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur intercessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:2)
Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo conualuerat, statuam aere conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 59장 1:1)
Philippensi acie quamuis statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici somnio monitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:2)
tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et uectigaliorum residuis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 4:1)
etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:3)
tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque e medio quam longissime amouere:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 10장 1:1)
destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili statuere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION