라틴어 문장 검색

tu vero nostros audax invade capillos et mea formosis unguibus ora nota, tu minitare oculos subiecta exurere flamma, fac mea rescisso pectora nuda sinu!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 82)
Frigida tam multos placuit tibi Cyzicus annos, Tulle, Propontiaca qua fluit isthmos aqua, Dindymis et sacra fabricata in vite Cybebe, raptorisque tulit quae via Ditis equos?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 221)
tum saepe fragore laudari comitum, frendens cum belua ferrum ferret et intratos exirent arma per armos, conde Pelethronios, alacer puer et venator, Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri terga premens et ob hoc securus lustra pererrans tu potius regereris equo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus, multatus tibi consul agat, qui milia fundens Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricaverit ensem, concretum gerat ipse caput, longe altera nostri gratia iudicii est:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 256)
parvulus hic gemino cinctus serpente novercae inscius arridet monstris ludumque putando insidias, dum nescit, amat vultuque dolentis exstingui deflet quos ipse interficit angues, praeterea sparsis sunt haec subiecta figuris:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium53)
quin potius ad te tempusque pertinentia loquar, ex hoc triclinio fit in diaetam sive cenatiunculam transitus, cui fere totus lacus quaeque tota Iacui patet, in hac stibadium et nitens abacus, in quorum aream sive suggestum a subiecta porticu sensim non1 breviatis angustatisque gradibus ascenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:2)
hoc fabricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat, qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur, sic ab his postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:5)
subiectorum statum condicionemque non dominio sed iudicio regit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 4:3)
nam baptisterium, quod olim fabricabamini, scribitis posse iam consecrari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 1:3)
tu vero tunc opportunius subiecta laudabis, cum totus otio indulseris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:4)
iam face subiecta primis in frondibus ignis exclamat, labor insanos arcere parentes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권70)
longe dant signa per umbras mutua laetantes, et amicum pondus uterque, ceu reduces vitae saevaque a morte remissos, subiecta cervice levant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권164)
Subiecta semper invidiae felicitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S24)
Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:3)
Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen et servi metu nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION