라틴어 문장 검색

Destino enim, si tamen officii ratio permiserit, excurrere isto.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 6:2)
Mihi vero illud etiam gratulatione dignum videtur, quod successi Iulio Frontino principi viro, qui me nominationis die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, tamquam in locum suum cooptaret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 3:1)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)
Successit mihi Lucceius Albinus, tam apte ut orationes nostrae varietatem duarum, contextum unius habuisse credantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 13:1)
Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:1)
Has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 6:2)
Qua ex causa destinavi eum mittere in praedia tua, quae Foro Iulii possides.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 7:1)
Haec summa curarum, summa votorum mollemque in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatamque destinat vitam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 3:1)
felicitas horum, quibus successit in locum patris, qui patrem abstulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 6:3)
Sed non sustinui inducere in animum, quominus illi eodem die facturum me indicarem, quod an facerem non deliberabam, expertus usu de eo quod destinaveris non esse consulendos quibus consultis obsequi debeas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:5)
Ubi coepi crimen attingere, reum destinare, adhuc tamen sine nomine, undique mihi reclamari.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 7:2)
Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 13:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Tua quidem pietas, imperator sanctissime, optaverat, ut quam tardissime succederes patri;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11)
Nunc destino partim orariis navibus, partim vehiculis provinciam petere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 152)
succedatque suis orbis moderator habenis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 527)

SEARCH

MENU NAVIGATION