라틴어 문장 검색

In constituendo autem axiomate, forma inductionis alia quam adhuc in usu fuit excogitanda est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:1)
Haec vero cum in usum venerint, solida tum demum spes merito affulserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:5)
esse quoddam fili genus inventum ad vestium et supellectilis usum, quod filum linteum aut laneum tenuitate, et nihilominus tenacitate, ac etiam splendore et mollitie, longe superaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:2)
Itaque sperandum omnino est, esse adhuc in naturae sinu multa excellentis usus recondita, quae nullam cum jam inventis cognationem habent aut parallelismum, sed omnino sita sunt extra vias phantasiae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:1)
reputent (si placet) homines infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis longe minoris usus et pretii collocant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:2)
Occurrent etiam in historia nostra et experimentis plurimae res, primo leves et vulgatae, deinde viles et illiberales, postremo nimis subtiles ac mere speculativae, et quasi nullius usus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:1)
in se tamen non ita magni usus est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:4)
Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicujus usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:5)
Etiam semina rerum potestate valida, usu (nisi in processu suo) nihili sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:6)
contra enim, earum et usum et cultum et honores libenter amplectimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:3)
his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:11)
et nihilominus ipsa visio lucis res praestantior est et pulchrior, quam multiplex ejus usus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:4)
usum vero recta ratio et sana religio gubernabit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:5)
Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae vulgo asseruntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:1)
Quod etiam ex usu est, et facit ad id quod quaerimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION