라틴어 문장 검색

Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 31:10)
nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:15)
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, viri, et pugnam sperate parari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:21)
Sed siquis, quae multa vides discrimine tali, siquis in adversum rapiat casusve deusve, te superesse velim;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:23)
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:21)
timor omnis abesto, quod superest:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:7)
Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:13)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Seminibus positis superest diducere terram saepius ad capita et duros iactare bidentis, aut presso exercere solum sub vomere et ipsa flectere luctantis inter vineta iuvencos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 16:1)
Primus ego in patriam mecum, modo vita supersit, Aonio rediens deducam vertice Musas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:6)
florentisque secant herbas fluviosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori invalidique patrum referant ieiunia nati.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:2)
Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit sub terras caelumque aestiva luce reclusit, illae continuo saltus silvasque peragrant purpureosque metunt flores et flumina libant summa leves.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:1)
partem vel tolleret omnis, exilis domus est, ubi non et multa supersunt et dominum fallunt et prosunt furibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 624)
iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet vestis eburnos multaque de magna superessent fercula cena, quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:19)
praeterea plura ac difficiliora superesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION