라틴어 문장 검색

atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem ad modum gesta sit vobis exponemus, quo facilius et huius hominis innocentissimi miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei publicae calamitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 3:1)
nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque paternis defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:5)
Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 2:2)
etenim si, id quod praeclare a sapientibus dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 3:5)
Roscius filio suo relegationis ac supplici gratia colenda ac tuenda tradiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 2:3)
quod honoris causa pater filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 3:7)
- nam, ut opinor, hoc nomine est - alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplici causa relegasse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 1:4)
innocens est quispiam, verum tamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:3)
qua re facile omnes patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:6)
utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam non dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:7)
videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:1)
itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장1)
is eum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in cum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:3)
qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:6)
tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus viris, si ne causam quidem malefici protuleris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION