라틴어 문장 검색

et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장9)
superque eos finitur os, quod transversum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장35)
Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장61)
Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti valentesque nervi collum continerent, quos ΤΈΝΟΝΤΑΣ Graeci appellant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장67)
quod altera verticis parte modice intumescens sustinet iugulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장86)
tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장121)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장37)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장77)
Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장89)
Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장99)
Una fascia bracchium amplexa ex cervice ipsius, qui laesus est, id sustineat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장56)
et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장85)
Et in hoc quoque casu diu in lectulo perseverandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장8)
Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 63:1)
et qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 65:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION